Source A :
Motet Pour toutes les festes de la Vierge - dans - M.-A. Charpentier - Meslanges -
partition, ms autogr. (sd), vol. XVIII, cahier XXXII, f. 53-59 - F-Pn/ Rés Vm1
259 [18]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [18]
Code source :
H.327
Type de source :
originale
Description de la source :
Corde et animo Christo canamus gloriam - in hac sacra solemnitate praecelsae genitricis
Dei Mariae - concinant laetantes chori - et alternantibus modulis, - carmine dulcisona
misceantur in laudem Virginis.
Ista est quae matris nostri generis culpam reparavit, - Eva enim lacrymas, Maria gaudium
in gremio portavit - quia illa peccatorem et ista salvatorem edidit, - Eva poenam
intulit mundo, - Maria salutem attulit, - auctrix Eva peccati, - auctrix meriti Maria,
- occidendo nocuit Eva, - vivificando profuit Maria - illa percussit, ista sanavit.
Corde et animo Christo canamus gloriam - in hac sacra solemnitate praecelsae genitricis
Dei Mariae - concinant laetantes chori - et alternantibus modulis, - carmine dulcisona
misceantur in laudem Virginis. [reprise partielle du premier mouvement]
Nigra sed formosa beata Virgo Maria, - rubicunda plus quam rosa, - ad amante purior,
- super omnes speciosa, - luna et sola clarior. - O beata Maria, regina mundi, casta
mater, Virgo foecunda, - quae sine macula concepta es, - quae salutata es ab Angelo,
- quae genuisti Deum, - quae ascendisti ad caelum, - ora pro populo, - interveni pro
clero, - intercede pro devoto femineo sexu. - Sentiant omnes tuum juvamen - quicumque
celebrant tuam sanctam solemnitatem, - o suavissima Maria.