Source A :
Hyems - dans - M.-A. Charpentier - Meslanges - partition, ms autogr. (sd), vol. XXI,
cahier XLVI, f. 95-97v - F-Pn/ Rés Vm1 259 [21]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [21]
Code source :
H.338
Type de source :
originale
Description de la source :
Surge aquilo, et veni, auster, perfla hortum, et fluant aromata illius. - Aperi mihi,
soror mea, sponsa mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore
et cincinni mei guttis noctium. - Vox dilecti mei pulsantis : expoliavi me tunica
mea quomodo induar illa ? - Surrexi et pessulum ostii mei aperui dilecto meo : at
ille declinaverat atque transierat. - Quaesivi illum, et non inveni : vocavi illum
et non respondit mihi. - Invenerunt me vigili qui custoderunt civitatem qui percusserunt
me et vulneraverunt me : tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Tenui eum, non dimittam
donec introducam illum in domum matris meae. - Pone me sicut signaculum super cor
tuum, sicut signaculum super brachium tuum : fortis ut mors dilectio. - Lampades ejus,
lampades ignis atque flammarum. - Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem,
nec flumina obviant illam.