Source A :
Pour la feste de l'épiphanie - dans - M.-A. Charpentier - Meslanges - partition,
ms autogr. (sd), vol. II, cahier 14, f. 64-67 - F-Pn/ Rés Vm1 259 [ 2]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [ 2]
Code source :
H.395
Type de source :
originale
Description de la source :
[Historicus] : - Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis,
ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes :
[Magi] : - Ubi est qui natus est rex Judaeorum ? Vidimus enim stellam ejus ab Oriente,
et venimus adorare eum. - Quis dicet nobis ubi est ?
[Historicus] : - Audiens autem Herodes rex, valde turbatus est, et congregans principes
sacerdotum, et scribas populi sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. - At
illi dixerunt : In Bethleem Judae. - Et clamvocatis Magis, sic eos interrogabat :
Herodes : - Quod signum vidistis super natum regem ?
[Magi] : - Stellam vidimus filgentem cujus splendor illuminat mundum, inde quid inferendum
hoc signum magni regis est.
Herodes : - Ite, ite in Bethleem, et cum inveneritis puerum, renuntiate mihi, ut ego
veniens adorem illum.
[Historicus] : - Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant
in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens, staret supra, ubi erat puer. - Et
intrantes domum, invenerunt puerum cum matre ejus, et procidentes adoraverunt eum.
- Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. - Et in
somnis admoniti, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.