Source A :
In resurrectione Domini N J C - dans - M.-A. Charpentier - Meslanges - partition,
ms autogr. (sd), vol. XXVIII, cahiers XXXIII, f. 37-44 - F-Pn/ Rés Vm1 259 [28]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [28]
Code source :
H.405
Type de source :
originale
Description de la source :
Maria Magdalene : - Hei mihi, dilecta Maria !
Maria Salome : - Quid suspiras, Magdalena ?
[Maria Magdalena] : - Hei mihi, dilecta Maria ! - Jam tertia dies illuxit a sepulto
Domino meo.
Maria Magdalena, Maria Salome : - Eamus ut quae emimus aromata super sacrum corpus
effundamus. - Eamus, sed quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? - Valde
magnus enim est.
[Historicus] : - Et ecce terrea motus factus est magnus. - Angelus enim Domini descendit
de caelo - et revoluto lapide sedebat super eum, - aspectus ejus sicut fulgur - et
vestimentum ejus sicut nix, - praetimore ejus exterriti sunt custodes monumenti -
et facti sunt velut mortui. - Tunc angelus jucunda voce sic dixit mulieribus :
Angelus : - Nolite timere, mulieres, - dicite mihi quem quaeritis.
[Maria Magdalena, Maria Salome] : - Jesum quaerimus Nazarenum, - crucifixum pro peccatis
hominum.
[Angelus] : - Dicite mihi ad quid venistis cum alabastris aromatum.
[Maria Magdalena, Maria Salome] : - Ut sacra membra spinis et fustibus lacerata, -
clavis et lanceis perforata, ungeremus.
[Angelus] : - Gaudete, mulieres, - jubilate et exaltate, - cantate et psallite - cantica
laetitiae. - Jesu enim quem quaeritis, - mortuum surrexit non est hic.
[Maria Magdalena, Maria Salome] : - Surrexit non est hic ! - O gratum, o laetum, o
faustum nuntium !
[Angelus] : - Jam vivit et vita hominum cum eo surrexit. - Venite et videte locum
ubi positus erat Dominus, - et cito euntes et cito currentes dicite discipulis ejus,
- quia surrexit sicut dixit, et ecce praecedit vos in Galileam : - ibi videbitis eum,
ecce praedixi vobis.
[Maria Magdalena, Maria Salome, Angelus] : - Haec dies quam fecit Dominus : exultemus
et laetemur in ea. - Alleluia, surrexit Dominus vere, alleluia, - et vita hominum
surrexit cum eo, alleluia.