Source A :
historia Esther - dans - M.-A. Charpentier - Meslanges - partition, ms autogr. (sd),
vol. III, cahiers 17-18, f. 12v-31 - F-Pn/ Rés Vm1 259 [ 3]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [ 3]
Code source :
H.396
Type de source :
originale
Notes sur la source :
Contient : - f.12v - [titre] - f.12v-13 - [choeur Judeorum] Assuerus anno - f.13 -
[récit] vasti quoque regina - 13-14 - [duo] Ita que - f.14 - [trio] quae venuit
- f.14-15 - [choeur] Unde rex - f.15-15v - [récit] Non solum regem - f.15v-16
- [duo] et hoc consilium - f.16-16v - [trio] et quaesierunt - f.16v - suivez/ au choeur
- f.16v-17 - [choeur] et esther omnium - f.1717v - [récit] necdum prodiderat
- f.17v - [duo] Ille autem - f.18 - [trio] cur praeter exteros - f.18-18v - [trio]
quod cum audivit - f.18v - suitte - [récit d'Aman] est populus - f.18v-19 - [récit
d'Assuerus] Argentum - f.19-19v - [choeur Judeorum] quod cum - f.20 - [duo] Esther
autem - f.20-20v - [récit d'Esther] hei mihi Domine - f.20v-21 - [duo] surge
Esther - f.21 - suivez - f.21-21v - [trio] interea - f.21 - suivez - f.21v- 22 - [choeur]
induta vestimentis - f.22 - [trio] qui cum non vocatem - f.22-22v - [choeur] At Esther
- f.22 - suivez - f.22v - suivez - f.22v-23 - [duo] tunc convertit - f.22v - suivez
- f.23-23v - [récit d'Assuerus] quid habes Esther - f.23v-24 - [duo d'Esther
et assuerus] te vidi Domine - f.24 - suivez - f.24-25 - [choeur Judeorum] egressus
est - f.25 - [récit d'Aman] novistis divitias - f.25-25v - [trio] jube parari
- f.25v - [duo] noctem illam - suivez - f.26 - [trio] Quis est nunc - f.26-26v - [duo]
quid debet fieri - f.26v-27 - [choeur Judeorum] adimplevit - f.27-28v - [duo d'Assuerus
et d'Esther] quae est petitio - f.27 - suivez - f.28v-31 - [choeur et Esther] jubilate
fideles - f.31 - fin de lhistoire/ d'Esther
Description de la source :
Chorus, historici : - Assuerus anno tertio regni sui fecit grande convivium in Susan
civitatem, ut ostenderet - populis suis divitas gloriae suae atque iactantiam potentiae
suae. - Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus
manere - solebat. - Itaque die septimo, cum esset rex hilarior et post nimiam potationem
incaluisset mero, - precepit septem eunuchis suis, - ut introducerent reginam coram
rege, ut ostenderet populis pulchritudinem eius. - Quae renuit et ad regis imperium
coram eo venire contempsit. unde rex iratus et nimio - furore succensus interrogavit
sapientes, - cui sententiae Vasthi subiaceret. - Et sic Mamuchan respnodit : - Mamuchan
: - Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos et principens, qui
sunt in - provinciis tuis, O rex magne. - Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres,
ut contemnat viros suos et dicant : Rex - Assuerus iussit ut regina Vasthi ontraret
ad eum et illa nolluit ; - Atque hoc exemplo coniuges persarum et medorum imperia
maritorum parvi perdent ; - itaque exeat edictum at facie tua ut regnum Vasthi accipiat
altera quae melior illa sit. - Duo ex choro, chorus : - Et hoc consilium placuit Assuero
; - et misit epistulas scriptas diversis linguis, ut quisque possit eas legere esse
viros - maiores et principes in domibus suis. - Et quaesierunt regi puellas virgines
at speciosas per universas provivincias, - et aduxerunt eas in Susan civitatem, easque
iussus regis in domumu feminarum sub manu - custodis mulierum regiarum tradiderunt
; - et inter eas Esther illi tradita est. - Et Esther omnium pulcherrima placuit Assuero,
- et adamavit eam plus quam ceteras ; et posuit rex in capite eius diadema regni ;
et regnavit - in loco Vasthi. - Unus ex choro A : - Necdum prodiderat Esther parentes
suos nec patriam suam iuxta mandatum Mardochaei - fratris patris eius. - Ille autem
erat Judaeus, qui - postquam Assuerus exaltavisset Aman super omnes principes regni
- solus noluit ante eum genuflectere - ut singulis imperaverat rex ; - et illi dixerunt
pueri regis : - Tres pueri : - Cur praeter ceteros non observas mandatum regis ? -
Cur praeter ceteros Aman non adoras ? - Mardocheus : - Sum Judaeus. - Tres ex choro
: - Quod cum audivit Aman, - qui Judaeos odio magno prosequebatur, - et dixit regi
: - Aman : - Est populus per omnes provincias regni tui, novis utens legibus insuper
et regis imperia - contemnes ; et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat
per licentiam. - Decerne ut pereat, et decem milia talentorum appendam arcariis gazae
tuae. - Assuerus : - Argentum, quod mihi pollicitus es, tuum sit. - Accipe, Aman,
annulum meum, - et age de populo Israel quod tibi placet. - Mitte litteras signatas
annulo meo ad omnes indices provinciarum regni mei. - Chorus Judaeorum : - Quod cum
audivit Mardochaeus, scidit mentimenta sua, et in omnibus locis ad quae crudela -
regni dogma pervenerat, factus est apud Judaeos plactus ingens et ululatus magnus,
- pretentes auxilium a Domino. - Duo ex choro : - Esther autem iniussa timebat regem
adire et oraret pro populo id enim lex prohibebat. Et sic - inter se dicebat : - Esther
: - Hei, mihi, Domine. - Quo modo ad regem intrare potero, quae triginta diebus non
sum ad eum vocata ? - Messager : - Surge, Esther ; spera in Deum. - Ne putes quod
animam tuam tantum liberes, quia prae ceteris Judaeis in domo regis es. - si enim
siluetris, per alliam viam populus tuus salvabitur et tu et domus patris tui perbitis.
- Et quis novit utrum idcirco veneris as regnum, ut in tali tempore paraveris ? -
Tres ex choro : - Interea Mardochaeus stabat anxius ad ianuam palatii et vidit duo
ianitores insurgentes in - regem ut occiderent eum. - statimque nuntiare fecit Esther,
et illa regi ex Mardochaei; - Quesitum est et inventum, et appensus est uterque in
patibulo. - Tertia autem die. - Postquam flevisset et orasset Esther - induta vestimentis
regamibus stetit coram rege - qui cum non vocatam vidisset reginam ardentibus oculis
furorem pectoris sui indicavit illi. - At Esther in pallorem mutato colore corruit
in terram. Tunc confestinans ac metuens - transilivit de solio et sustentes eam hic
vocibus blandiebatur illam. - Assuerus : - Quid habes Esther ? Ego sum frater tuus
; noli timere. - Non morieris Esther ; non morieris soror mea ; non enim pro te sed
pro allis haec lex - constituta est. - Quid habes, Esther ? Cur taces, uxor ? Tu regina
dilecta, tu soror mea, cur mihi non loqueris - ? Non morieris, soror mea. Ecce super
collum tuum pono virgam auream. - Esther : - Te vidi, domine rex, quasi angelum Dei.
Et conturbatum est cor meum prae timore gloriae - tuae. - Assuerus : - Noli timere,
soror mea ; dic mihi quid vis. Noli timere, sponsa mea. Quid postumas Esther ? - Etiam
si dimidiam partem regni patieris, dabitur tibi. - Esther : - Unum rogo te, domine
mi rex. - Ut cras venias ad me et Aman tecum ad convivium quod paravi. - Assuerus
: - Vocate cito Aman, et sic odebiat voluntati reginae. - Chorus judaeorum : - Egressus
est itaque illo die Aman laetus et alacer e palatio regis. Et vidisset Mardochaeum
- sedentem ante flores, non solum non adsurrexisse sibi, vade indignatus est, - et
reversus in domum suam vocavit uxorem suam et amicos quibus sic locutus est : - Aman
: - Novistis divitas meas et filiorum meorum turbam et quanta cum gloria elevavit
me rex. - Regina quoque Esther nullum allium cum rege vocavit ad convivium praeter
me. - Et, cum haec habeam, nihil puto me habere, quandiu. - Mardochaeus non me adoravit.
- Tres ex choro : - Iube parari excelsam trabem et appendatur in eam Mardochaeus.
- Historicus : - Noctem illam duxit Assuerus insomnem - et interrogavit pueros suos
dicens : - Assuerus : - Quid pro fide et insidiis eunuchorum meorum detectis consecutus
est praemii et honoris - Mardichaeus ? - tres ex choro : - Nihil mercedis accepit.
- Assuerus : - Quis est nunc in atrio ? - Tres ex choro : - Aman. - Assuerus : - Ingrediatur
ad me. - Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? - Responde, Aman. -
Aman : - Homo quem honorare desiderat debet indui vestibus regalibus et imponi super
equum regis - et accipere regium diadema, - et primus de regis principibus teneat
equum eius et quemcumque voluerit rex honorare. - Assuerus : - Festina, Aman, festina
et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeus. Sed cave - ne quidquam
de his quae dixisti praetermittas. - Chorus Judaeorum : - Adimplevit Aman haec omnia,
et cum lugeret [?] in domo sua - Venerunt eunuchi regis et cito ad convivium Esther
compulerunt. - Et intravit cum rege ut biberet et manducaret cum regina. - Et dixit
Assuerus Esther : - Assuerus : - Quae est petitio sua ? - Dic mihi, regona ; quid
postulas Esther ? Noli timere, soror mea ; dic mihi quid vis. Noli - timere, sponsa
mea ; Quid postulas Esther ? - Esther : - Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex,
da mihi animam meam, pro qua te rogo, et populum - meum pro quo te obsecro. - Traditi
enim sumus ego et populus meus, ut conteramur et pereamus. Utinam in servos et - famulas
venderemur : esset tolerabile malum et gemens tacerem ; nunc autem noster hostis -
est cuius crudelitas redundat in regam, redundat in te. - Assuerus : - Aman, quid
ad hoc dicis ? Turbaris ? Nihil respondes, Esther ? - Quis est iste aut cuius potentia,
qui haec audeat facere ? Reponde regina. - Esther : - Hostis et inimicus noster pessimus
iste est Aman, qui lignum et mortem praeparavit - Mardocheo fraitris patris mei. -
Assuerus : - Superbus Aman appendatur in eo, - et Judaei et Mardochaeus et Esther
liberati de omni periculo utantur suis legibus. - Esther : - Jubilate fideles, jubilate
Deo ad jutori nostro ; - Jubilate, jubilate. Laetemur et exultemus, laudemus nomen
eius. Hanc enim diem maeroris - et luctus nobis convertit in gaudium et laetitiam.