Source A :
In Nativitate Domini/ n[ost]ri Jesu Christi Canticum - dans - M.-A. Charpentier -
Meslanges - partition, ms autogr. (sd), vol. XII, cahier 74, f. 20v-22v - F-Pn/ Rés
Vm1 259 [12]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [12]
Code source :
H.421
Type de source :
catalogue
Description de la source :
Historicus : - Frigidae noctis umbra totum orbem tegebat - et pressos curis homines
sopor altus habebat.
Chorus Pastorum : - Pastores autem Judaeae vigilabant super gregem suum, - et ecce
angelus Domini stetit juxta es, - et claritas Dei circumfulsit et terruit illos, -
et ait eis angelus :
Angelus : - Nolite timere, pastores ! - Ecce enim annuntio vobis gaudium magnum -
quod erit omni populo: - Quia natus est vobis hodie salvator, - vester Christus Dominus,
in civitate David. - Et hoc erit signum vobis, - invenietis infantem pannis involutum
- et reclinatum in praesepio. - Surgite pastores, properate, festinate ! - Ite in
Bethleem, et adorate illum !
Chorus pastorum : - Surgamus, properemus, festinemus, eamus usque Bethleem, - et videamus
hoc verbum quod factum est, - quod Dominus ostendit nobis.
Historicus : - Euntes autem pastores - pervenerunt ad locum ubi puer natus erat, -
et intrantes domum invenerunt Mariam et Joseph, - et infantem pannis involutum - et
positum in praesepio.
[Chorus pastorum :] - Et procidentes adoraverunt eum, - in culto sed devoto carmine
dicentes :
Salve puellule, - salve tenellule, - o nate parvule, - quam bonus es ! - Tu caelum
deseris, - tu solo nasceris, - nobis te ut miseris assimiles. - O summa bonitas, -
excelsa deitas, - vilis humanitas - fit hodie. - Aeternus nascitur, - immensus capitur,
- et rei tegitur - sub specie. - Virgo puerpera, - beata viscera, - Dei cum opera
- dant filium. - Gaude flos virginum, - gaude spes hominum, - fons lavans criminum
- proluvium.