Source A :
Judith/ Sive Bethulia Liberata - dans - M.-A Charpentier - Meslanges - partition,
ms autogr. (sd), vol. II, cahiers 9-11, f. 4-19 - F-Pn/ Rés Vm1 259 [ 2]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [ 2]
Code source :
H.391
Type de source :
catalogue
Notes sur la source :
Contient : - f.4 - [titre] - Chorus Assyriorum [:] Stabat Holofernes - Tournez/ pour
le trio qui/ suit - f.4v-5 - Tres duces Assyrii [:] filii Israel - f.5 - hist. ex
Assyriis/ la mesme basse qui vient. de chanter le trio - [récit] Et placuerunt
- hist. ex filiis Israel [:] Tunc congregati - f.5-5v - tres viri Israelitae [:] Judicet
Deus - f.5v - passez/ à la/ suite - f.6 - [récit] Et cum haec - filii Israel
[:] Peccavimus, Domine - f.7 - [récit] Et cum his - [récit d'] Ozias [:]
Aequo animo - f.7v - [trio] Quod cum audisset - [récit de] Judith [:] Quod est
hoc - f.8 - [récit d'] Ozias [:] Vera sunt - [récit de] Judith [:] Sicut
quod lucuta - f.8v-9 - chorus ex Isr[ael] [:] Vade in pace - f.9 - hist. ex isra.
[:] Nocte autem - tournez/ pour la/ priere de/ judith - f.9v - [récit de] Judith
[:] Domine Deus - suivez - [récit de] Judith [:] fac Domine quaeso - f.10-10v
- [récit] Post haec Judith - f.10v - lanuict [symphonie] - Seconde partie - [récit
d'] Ancilla [:] Cum autem Judith - duo explo. ex assyr. [:] Unde venit - f.10v-11
- [récit de] Judith [:] filia sum Hebrae - f.11 - [duo] [:) Conservasti animam
- [ritournelle instrumentale] - f.11v-12 - [choeur] [:] Cumque intrasset - f.12 -
[récit d'] holofernes [:] Aequo animo - f.12-13 - [récit de] Judith [:]
Sume verba - f.1313v - [récit d'] Holo. [:] Bene fecit - f.13v - [récit
de] Judith [:] Quae ego - f.13v-14 - hist. ex Assyr. [:] Et ingressa - f.14-14v -
[récit d'] Ancilla [:] Ut autem sero - f. 14v - [récit de] Judith [:] Aperite
portas - f.15-16 - [choeur] [:] Et cum audissent - f.16 - Icy se fait/ un grand/ silence
- f.16-17v - [récit de] Judith [:] Laudate Dominum - f.17v - Suivez au/ dernier
choeur - f.17v-19 - [choeur ] Hymum canticus - f.19 - finis
Description de la source :
PRIMA PARS
Chorus Assyriorum : - Stabat Holofernes [super] montes urbis Bethuliae ut eam oppugnaret.
- Et accesserunt ad eum duces exercitus eius ; et illi dixerunt :
Tres duces Assyrii : - Filii Israel non in lanceis nec in sagittis confidunt, sed
montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti. - Ut ergo
sine pugna possis eos superare, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex ipsis.
Et sitis ariditate fatigati tradent tibi civitatem suam.
Historicus ex Assyriis : - Et placuerunt haec verba coram Holoferne et expleta per
viginti dies fontium custodia; - defecerunt aquae omnibus habitantibus Bethuliam,
ita ut siti paene interirent.
Historicus ex filiis Israel : - Tunc congregati sunt ad Oziam principem Juda omnes
viri ; et dixerunt illi :
Tres viri Israelitae : - Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala
nolens loqui pacifice cum Assyriis ; et propter hoc tradidit nos Deus noster in manibus
eorum. - Ecce omnis populus prosternatur ante oculos eorum in siti. - Trade nos Holoferni.
- Erit finis noster brevis in ore gladii, qui longior esset in siti.
Historicus ex Israel : - Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus
in ecclesia, clamantium ad Deum et dicentium :
Filii Israel : - Peccavimus, Domine, peccavimus ; iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
- Sed tu, quia pius es, miserere nostri.
Historicus : - Et, cum his clamoribus et fletibus lassati tacuissent, - surrexit Ozias,
et sic locutus est :
Ozias : - Aequo animo estote, fratres ; et hos quinque dies expectemus a Eo misericordiam.
- Forsitan enim indignationem suam abscindet et dabit gloriam nomini suo. - Si autem,
transactis quinque diebus, non venerit adjutorium nobis, faciemus haec verba quae
locuti estis.
Historici ex filiis Isarel : - Quod cum audisset Judith vidua, - valde timens Deum
et in omnibus famosa et pulchra, - surrexit et ait :
Judith : - Quod est hoc verbum, Ozias, in quo consentis? - Et vos, O populi, - qui
estis vos, qui tentatis Dominum? - Non est iste sermo, qui miseracordiam eius provocet,
sed potius qui furorem eius accendat. - Ac quid posuistis tempus miserationis Domini,
et in arbitrium vestrum diem constituistis ei. - Sed quia patiens est, in hoc ipso
paeniteamus, et indulgentiam eius fusis lacrimis postulemus ; - et humiliati dicamus
ei, - ut secundum voluntatem suam sic faciat nobis ; ut sicut conturbatum est cor
nostrum in superbia eorum, ita etiam in humilitate nostra gloriemur.
Ozias : - Vera sunt omnia quae locuta es. - Nunc ergo ora pro gente misera, quoniam
mulier sancta es ac timens Deum.
Judith : - Sicut, quod lucuta sum, Dei esse cognoscis, - ita quod facere disposui
proba, si ex Deo est. - Stabitis vos ad portam custodientes civitatem, et ego nocte
ista cum ancilla exeam. - Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et, usque dum renuntiem
vobis, nihil aliud fiat quam oratio pro me ad Dominum - ut firmum faciat consilium
meum.
Chorus ex Israel : - Vade in pace, et Dominus sit tecum, - O mulier sancta, o mulier
fortis, o mulier pulchra, - O mulier casta.
Historicus ex Israel : - Nocte autem sequentem Judith induta cilicio posuit cinerem
super caput suum et oravit Dominum dicens :
Judith : - Domine Deus, Deus patris mei, qui dedisti illi gladium in ultionem contra
gentes alienigas quarentes animas populi tui fideles, - respice, Domine, respice superbiam
Assyriorum et humilitatem filiorum Israel. - Fac, Domine, quaeso, ut Holofernes -
capiatur laqueo oculorum suorum in me, - et proprio gladio superbia eius amputetur.
- Da mihi in animo constantiam et virtutem brachio ut evertam illum. - Erit enim hoc
memoriale nominis tui, cum manus feminae - deiecerit eum. Exaudi me deprecantem et
de tua misericordia praesumentem.
Historicus : - Post haec Judith deposuit cilicium - et lavata et uncta myrrho optimo
et discriminato crinem capitis sui, induit vestimenta incunditatis suae, - et exivit
e civitate cum ancilla sua.
La nuict [Symphonie].
SECONDE PARTIE - Ancilla : - Cum autem Judith descenderet mentem circa ortum solis,
- occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt - eam dicentes:
Duo Explo[ratores] ex Assyr[iis] : - Unde venis, mulier? Quo vadis tam diluculo?
Judith : - Filia sum Hebraeorum et fugi ab eis, quoniam futurum - agnovi quod dentur
vobis in depraedationem, pro eo - quod contemnentes vos noluerunt ultro se tradere,
ut - invenirent misericordiam in conspectu vestro. - Vade ad faciem Holofernis, ut
indicem illi secreta - illorum et ostendam illi quo aditu possit eos - obtinere.
Duo exploratores : - Conservasti animam tuam, 0 mulier pulchra; veni, - veni ad nostrum
principem. Veni, veni; - eris gratissima in corde eius.
[Chorus Assyriorum]: - Cumque intrasset in conspectu principis, subito - captus est
Holofernes in laqueo oculorum suorum in - eam [sic]. - Et prostrata ut adoraret eum,
iussit elevari et - ait illi :
Holofernes : - Aequo animo esto et noli pavere in corde.tuo quoniam - ego nunquam
nocui servientibus Nabuchodonozor; - Populus autem tuus, si non contempsisset me,
non - levassem lanceam meam super eum. - Nunc igitur die mihi quare recessisti ab
illos, et - quomodo placuit tibi ut venires ad nos?
Judith: - Sume verba ancillae tuae, princeps maxime, quonian - si secutus fueris ea,
rem perfectam faciat tecum - Dominus. - Constat enim Deum nostrum sic peccatis filiorum
- Israel esse offensum, ut mandaverit eis per prophetas - suos quod eos tradat in
manu tua. - Tremor tuus super ipsos est. - Insuper etiam sitis et famem invaserunt
eos. - Denique sancta Dei sui, quae praecepit Dominus non - contingi, ordinaverunt
in frumento, vino et oleo - impendere. Quapropter certum est quod in perditionem -
dabuntur : - quod ego ancilla tua noscens fugi ab istis. - Ego enim etiam apud te
Deum colo ipse faciet - ut te adducam per mediam Bethuliam, et habebis omnem - populum
Israel sicut oves quibus non est pastor. - Et misit me Domine Deus meus haec ipse
nuntiare tibi.
Holo[fernes]: - Bene fecit Deus tuus, qui misit te ut des tu filios - Israel in manibus
nostris. - Et quoniam bona est promissio tua, si fecerit hoc - mihi Deus tuus, erit
et Deus meus. - Bene faciam tibi in domo regis. Eris opulenta et - magna ; - intra
in loco ubi reposui thesauros meos; - ibi mecum manducabis, ibi mecum vinum bibes
in - iucunditate. - Intra et noli pavere.
Judith : - Quae ego sum, ut contradicam domino meo? - Quidquid tibi placuerit, hoc
erit mihi optimum in - diebus vitae meae.
Hist[orici] ex Assyr[iis1: - Et ingressa Judith in tabernaculo cum Holoferne ; clausa
est ianua - et abierunt qui clauserunt eam. - Stetitque puella ante faciem principis,
- manducavit et bibit ad mensam eius. - Et Holofernes factus est iucundus ad eam bibitque
- vinum multum nimis.
Ancilla : - Ut autem sero factum est, - Holofernes in lecto iacebat nimia ebrietate
sopitus. - Statitque Judith ante lectu[m] orans cum lacrimis et - labiorum motu in
silentio; . - et adcedens ad columnam, quae erat ad caput lecti - principis, pugionem
eius, qui in ea ligatus pendebat, - evaginavit. - Et apprehendens comam capitis eius,
hoc verbum protulit : - Confirma me, Domine Deus, in hac hora. - Et bis percussit
in cervicem eius, - et truncum caput posuit in peram meam, - et tacite transivimus
castra et gyrantes vallem - venimus ad portam civitatis. - Tunc Judith clamavit a
longe custodibus murorum:
Judith : - Aperite portas, custodes fideles, quoniam nobiscum - est Deus, fecit enim
virtutem in Israel.
[Chorus: Historici] : - Et cum audissent filii Israel vocem eius, - concurrerunt ad
eam omnes, a minimo usque ad maximum. - Et accendentes luminaria congregaverunt circa
eam - singuli; et ascendens illa super eminentiorum locum - imposuit silentium populo,
- et laeta sic locutus [locuta?] est :
Judith : - Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deserui[t] - sperantes in se ; -
adimplevit in me ancilla sua misericordiam suam et - interfecit in manu mea hostem
populi sui hac nocte. - Ecce caput Holofernis quem percussit Dominus per manum - feminae.
- Ipse est qui hinc expuntem, ibi commorantem et inde - huc revertentem sine macula
peccati vobis revocavit me. - Hymnum cantate Domino, dicite illi canticum, annu[n]-
- tiate gentibus quoniam suavis es[t] et mansuetus, - quoniam in saeculum misericordia
eius.
[Chorus Filiorum Israel] : - Hymnun cantemus Domino; quoniam suavis est, quoniam in
- saeculum misericordia eius.1 - Et tu benedicta es, mulier, prae omnibus super terram;
- quae non pepercisti animae tuae propter angustias - generis tui. - Benedictus Deus
Israel qui per manum tuam percussit - Holofernem. - Judith fortis, Judith pulchra,
Judith casta, magnifica- - bitur - nomen tuum per universam terram.