Source A :
Caedes Sanctorum/ Innocentium - dans - M.-A. Charpentier - Meslanges - partition,
ms autogr. (sd), vol. XXI, cahier XLI, f. 1-10 - F-Pn/ Rés Vm1 259 [21]
Cote source :
F-Pn/ Rés Vm1 259 [21]
Code source :
H.411
Type de source :
catalogue
Notes sur la source :
À la suite du titre : "Interlocutores/ Angelus, Herodes, Historicus, chorus Matrum/
chorus Satellitum, chorus fidelium"
Contient : - f.1 - Praeludium - f.1-1v - [récit de l'] Ange [:] Surge Joseph
e somno - f.1v - [récit de l'] historien [:] Tunc adimpletum est - petite pause
- f.1v-2 - chorus Matrum [:] Ad arma, ad arma - f.2-2v - [récit d'Hérode
:] Ite satellites - f.2v-4 - Chorus matrum et satellitum [:] Ad arma - f.4-4v - Chorus
[:] O crudele martyrium - f.4v-5 - Chorus [:] Ad arma - f.5 - Tres ex choro fidelium
[:] Quid ploratis matres - f.5-5v - Ubi sunt pupuli - f.5v-6 - Parcite lacrimis -
f.6-14 - Gaude mater Acclesia
Description de la source :
Ange : - Surge Joseph e somno et accipe Jesum et matrem ejus. Fuge in Aegyptum et
ibi mane usque dum dicam tibi. - Herodes enim illusus a Magis puerum quaerit ut perdet
illum.
Historien : - Tunc adimpletum est in Bethleem quod dictum erat per Jeremiam prophetam
: vox in Rama audita est, ploratus et ululatus magnus : Rachel plorans filios suos
et noluit consolari, quia non sunt.
Chorus Matrum : - Ad arma, populi ! Festinate, gentes, currite subito. Eripite agnos
de faucibus luporum, arripite oves de dentibus leonum. Ad arma !
Hérode : - Ite, Satellites. Sumite ferrum, sumite gladium. Ite Bethleem et in
omnes fines ejus. Mactate pueros. Neci date innocentes a bimatu et infra. Tu inter
eos pereat, rex ille quem quaero ad perdendum.
Chorus Matrum : - Ad arma ! Pereat Herodes ! Pereat tyrannus ! Ah, meus non est ille
quem quaeritis ad perdendum ! - Chorus satellitum : - Ad arma ! Pereant omnes, ut
pereat rex ille quem quaerimus ad perdendum ! Tuus est ille quem quaerimus ad perdendum
!
Chorus matrum : - O crudele martyrium, o funus lacrymabile, O ferale flagitium, o
scelus execrabile. Ubi sunt pupuli, cordula nostra. Ubi puelluli, viscera nostra.
Ubi sunt, ah, non sunt. - Vide dolores, Domine. Vide natos morientes. Audi clamores,
Domine. Audi matres condolentes. Et in vanum auxilium petentes.
Chorus matrum : - Chorus Matrum : - Ad arma ! Pereat Herodes ! Pereat tyrannus ! Ah,
meus non est ille quem quaeritis ad perdendum ! - Chorus satellitum : - Ad arma !
Pereant omnes, ut pereat rex ille quem quaerimus ad perdendum ! Tuus est ille quem
quaerimus ad perdendum ! - Chorus matrum : - Heu, nos miseras ! Heu, dolentes ! Ubi
sunt pupuli, cordula nostra ? Ubi puelluli, viscera nostra ? Ubi sunt ? Ah, non sunt.
Tres ex choro fidelium : - Quid ploratis, o matres quid suspiratis.
Matres : - Ubi sunt pupuli, cordula nostra ? Ubi puelluli, viscera nostra ? Ubi sunt
? Ah, non sunt.
Tres ex choro fidelium : - Parcite lacrymis, parcite fletibus, o matres felices. Si
enim quaeritis ubi sunt pupuli, cordula vestra, ubi puelluli, viscera vestra, in caelis
amicti stolis albis regnant cum Christo, et regnum sine macula ubi cumque sequentur.
Chorus Fidelium : - Gaude, mater Ecclesia, quam decoravit innocens martyrum victima,
quam secundavit turba puerorum castissima, quibus vitae primordia dederunt gloriam
et caeli gaudia. Hi sunt enim qui cum mulieribus non sunt coinquinati et virgines
dicuntur. Hi sunt empti ex hominibus primitiae Deo et agno et in ove ipsorum non est
inventum mendacium. - O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo regnant innocentes
amicti stolis albis. Beata regio supernarum in qua sancti innocentes in perpetuum
feliciter laetantur.